# Amoenitates exoticae 485

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/485

Nunquam acerbiùs ante tentata fuit Japonia; nunquam majoris victoriae fructu exultavit, quam geminâ hâc vice, Et ut paucis: vel quicquam deesse genti in bello prudentiae, alacritatis, ordinis, obsequii, nulla posteritas comperiet; nihil obstante nunc regni otio & profundae tranquillitatis sensu, qui alioquin inertiam & torporem animis inducit; quin praecordia sua facinorum avitorum memoratione agitata, in perpetuo quasi vigore fortitudinis conservant. Audimus vagientes puerulos bellicis cantilenis sopitos; vidimus receptum in scholis morem, ut heroum, & qui eo nomine veniunt, autocheirorum ferales epistolas discentibus exponant, memorandas & describendas injungant, velut cum stylo simul quoque mortis contemtum & fortitudinem animis instillaturi. Nec insolens convivis est, priscorum bellorum decantatione condire pocula, admirari facinora & gloriae cupiditate priùs incendi, quàm liquoris spiritu. Hinc ubi, ex regni instituto, nocturnâ in montibus excitatâ flammâ periculum civibus publicatur: aut Regulorum, datis signis auxilia peruntur, turmas videris convolare hominum, suo quasque territorii Principi armatas comparere, Ducis cujusque sui jussa flagitare, ejus nutui aemulos obtemperare; morae etiam (sed quod carpendum) impatientes, imperia saepe anticipare juvenes, igneo instigatos laudis desiderio. Nec arma desunt idonea, telis, sclopetisque hostem eminus, cominus falcatis hastis & acinacibus petunt: Hos habent praeaeutos, ut levi percussu humanum corpus dividant, singulari arte fabricatos, & vetitos dudum vel peregrino vendi, vel Regno exportari, sub ferali venditoris & omnium piaculo, quorum cura id prohiberi poterat, Dura praeterea, & laborum patiens est natio; sueta DuGlborioss.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
