# Amoenitates exoticae 486

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/486

sylvestri satiari olere, algâ, testudinibus; sitim levare aquâ, nudis tibiis & capite incedere, non vestiri indunis, nusso corpus emollire pulvinari, dormire humi, ligneo cubo oro cervicali uti, vigiles perferre & rigidas noctes; cetera licet vestitu, corpore, moribus, aedificiis purissima nitidissimaque existat. Longè enim à meo judicio abest, ut Japones mollium Sinensium progeniem duxerim; nec dissenserit, qui primi relatoris non praeoccupatus auctoritate, interiores Regni in ipso Regno notitias perscrutabitur: Tartariea habet, sed cicurata, sed expolita ingenia; Tartaricum habet, sed Serûm venis foecundatum sanguinem; ut propediem ostendemus in Descriptione Japoniae. §. III. Ceterum, frustra constituerit tam munita & invictissima natio hospitem aeque atque hostem arcere, nisi finibus suis & contenta possit & beatior vivere. Posse autem, à quo Imperii fores obseravit, ab optimâ rerum magistrâ sese edoctam ipsa fatetur, & credet, quisquis nostrum ceteras regni conditiones inspexerit. Nam, quod inter primas felicitates numerandum est, eo gaudet coeli positu, cujus nec aestivo sole aduritur, nec riget hyberno frigore: mitior enim nuspiam est, nec foecundior terrae facies, quàm quae Polum aspicit gradibus triginta inter & quadraginta elevatum. Sed difficilem, inquis, saxosam, praeruptis montibus asperam, &, si sibi relicta, sterilem regionem! Nimirum hoc ipso naturae gratias debebit, si, quod telluri vitii inesse ais, id possessori in virtutem ceuat: Non tam duras rupes, non tam excelsa videbis montium cacumina, à quibus foecundo hoc climate laboriosus ruricola annua industriae suae & sudoris tributa non exigat; vel si culturam omnino respuant, cujus sylvestres plantas, & neglecta nationibus aliis lolia, in mensae delicias convertere, agrorum inops & nunquam otiosa multitudo nesciat: quin paludum, sysvarum, teiquorum radiculas atque omne maris animale & vegetabile, quod vocant, genus, holothuria, conchylia, algam, pisces etiam venenatos, non ad victum modò, sed ad secundae mensae & conviviorum pompam transferre edocta.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
