# Amoenitates exoticae 496

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/496

Emungunt, cum largiuntur; exhauriunt, quos invisunt; impediunt, cum officia dant; gra vant, quos Titulis nobilitant: & quibus non onerosis gratiae generibus Magnates sibi ad praestandam obstringunt devotionem non minùs, quàm ad profundendos provinciae cujusque reditus, qui sunt civilis belli instrumenta & illecebrae. Innata enim genti superbia ita animos extollit, ut honoribus ab Imperatore collatis, magnifica respondere expensa debeant, collocanda in nitorem Domûs suae, in ministrorum multitudinem, & in pompam itineris ad Aulam quotannis suscipiendi: ut, cujus nunc orbati sunt Principes Gentilitiae potestatis fortunâ, ejus umbrâ tamen ambitionem exsatient. Taceo eximias artes, quibus iidem Imperatores Regulos ac Principes suos, à mutuis congressibus & communicatione distinent, colloquiorum & domuum arcana scrutantur, propensiones vel odia, prout è re Majestatis est, inter illos sufflaminant, vel suffocant. Taceo miram sagacitatem, quâ Officialium toto regno reditus, labores, industriam expendunt; quâ Praesulum vitas, ingenia, intentiones explorant; quâ Judiciorum actiones & decisa cognoscunt. Rebus igitur jam ita compositis, ne, quas spirat gentis indoles, seditiones ex patrio fonte facile manarent, ad tollendas quoque peregrinas malorum occasiones, cura extendenda erat, & omni nisu id agendum invictissimis Rectoribus, ut nascenti felicitati Reipublicae complementum, introductae tranquillitati firmitatem, & rerum ordini perpetuam constantiam adderent: ne dolere sera posteritas sui neglectûs & imprudentiae culpam posset; quam alioquin in coeli influxum rejicere, & fatali Rerumpublicarum periodo excusare solent Politici.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
