Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 499
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum refutari Christiani non possent rationibus; ferro, laqueo, igne, &quibus vis durissimae conclusionis argumentis convicti sunt. Quibus tamen omnibus recens conversorum pietas, tantum abest, ut fracta fuerit, ut potiùs in aeternum gentilismi dedecus, quovis martyrii genere oppugnata, Christianae fidei veritatem, in fatali cruce, stupendis constantiae exemplis obsignaverit. Duravit ex stirpationis tragoedia annos circiter quadraginta, dum saevissimus Christiani sanguinis heluo Jjemitz, à morte appellatus Teijojin, filius &successor Fide taddae, post fata Tei to quini dicti, nepos Jjejae, sanctas reliquias Christianorum in Japoniâ, unicâ plagâ &die, ad internecionem deleverit: videlicet Christianos ampliùs 37000, quos ad vitam tuendam desperatio convocaverat in arcem Simabara, in marino littore provinciae Arrima positam; expugnatam post trimestrem obsidionem, die 28 Mensis secundi, periodi Quanje (i. e. die 12 Aprilis anni 1638) prout impressi referunt Annales Japonici Nen dai Bi, O dai Fi, &quae de tumultu Christianorum extat historia Japonica Simabara gasen. Quo ipso tandem omni exhausto Christiano sanguine, humanae lanienae &martyrii scena circa annum Chr. 1640 reducta est, repurgatâque penitus ab extraneis Japoniâ, totius Imperii fores, fines &littora occlusa sunt; ita ut ne Lusitanis, Legatorum quidem titulo praefato anno advenis ex Macao, sententiae veniam Jus gentium praestiterit: quin cum comitibus ad supplicium rapti, poenam capitis invenerint sexaginta &unus; rei spectatae nunciis ac testibus remissis paucis servorum.