# Amoenitates exoticae 50

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/50

Mittit quocunque exploratores eunuchos, qui quicquid elegantioris formae inveniunt, petendum, emendum, rapiendum suò Principi produnt & pandunt. Sed id fieri dixeris ex antiquâ Regum consvetudine; citabo potiùs Solymannicae luxuriae singularia. Hactenus Reges Christianum sangvinem Armenorum non incestaverant; nuper verò (anno 1683.) non abstinuit Solymannus: sed filias omnino duas & viginti uno spectaculo rapuit, totius suburbii Sjulfae speciosissimas. Delator erat Kalentaar, sive Proconsul, homo sub Christiano nomine atheus, qui, eas citra strepitum ut sisteret, auctor Regi erat, ne imminenti Lustrationis festo (quod omnium in Ecclesiâ orientali splendidissimum est, Armenis Tsjirogneek, id est, benedictio aquae, Persis Gasjeh Siruun, id est, Crucis lotio dictum) in flumine urbis celebrando, ipse Rex pro more suo compareret, sed Armenorum moniales, quibus sacra celebrare permissum sit, virginibus suae nationis stipatas accerseret, ad hos ritus pro spectaculo foeminarum suarum in gynaeceo peragendos. Quibus sic institutis, ex centenis & amplius, auro cimeliisque ornatis, retinuit quas dixi, ceteras dimisit. Eodem proditore anno 1685 victimas suae libidini evocavit ex eodem suburbio Francorum puellas octo, simulans quasi à foemineo collegio desiderentur vestitûs causâ inspiciendae. Cui tamen injuriae strenuè se opposuêre demorantes in Aulâ Legati exteri, nec supplicando destitêre prius, quàm ex Mahhammedano orco innocentes vindicaverint, octiduo sub Regiae Matris custodiâ intactas servatas, ut ipsae de sese testabantur reduces. Generosi DomiSomm noli abnseis. Legai Svecius, selcem eelumsu. do, quo hic obex quàm maximè removebatur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
