# Amoenitates exoticae 500

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/500
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/500

Ea res igitur ita moderata est, ut, quam primò captivitatem in Sinu maris pro Lusitanis exstruxerant Japones, eam subirent non ejiciendi prorsus, nec tamen admittendi Belgae, quò inter juratos Argos & custodes à communione indigenarum satis occlusi, vinctis similes, fideique obsides, transmarini mundi internuncii remanerent: ex quibus quid foris extra microcosmum suum ageretur, resciri posset; merces quotannis pro summa 500000 uncialium vendere permissis, ut esset, caveâ damnatis, patientiae praemium. Errat, qui putat, Batavorum mercibus Japoniam carere non posse; plus ea vestium una hebdomade atterit, quàm illi uno anno serici & texturae inferunt; ceteris, velut Catsyù, Camphorâ de Baros, Putsiù, seu Costo, & aromatibus, pro luxu Medico tantùm servientibus. Sinensium verò nationem, cujus & doctrinâ exculti majores sui, & exemplô ad tantum decorem perducta Respublica fuerat, à lata constitutione habendam duxêre immunem, praecisâ saltem licentiâ appellendi mercandique alibi, quàm in littorali emporio Nagasaceo. Admissi igitur sunt, cùm ex ipsâ Sina, tum ex Indiae regnis, (in quibus nunc dispersi habitant) Sinensis nominis advenae, donec, qui inter hos Christo initiari coeperant, libros vetitae de DEO vero lectionis, inter Sinensium librorum volumina (quae quotannis important venalia) reconditos, inducere tentassent, & eam doctrinam de novo vulgare, quae saluti publicae pestifera judicata, & tot turbis martyriisque non ita pridem eradicata fuerat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
