Latin
501
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 501
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem igitur, ut in claustro habitarent, experiri cum Batavis sortem coacti sunt; sed quam nunc multò luunt turpiorem, injuriis non aequè generose reluctari, atque nostrates edocti; quippe aemuli inter se, unius quidem nominis, sed diversarum regionum cives, lucri cupiditate, ad quascunque ignominias in claustro suo ferendas, patientes Hônc occlusae regionis statu, obstare ampliùs Impera torum intentionibus non valuêre, vel subjecti Principes ambitione, vel cives contumaciâ suâ, vel nationes pere grinae consiliis; vel denique conversatione hospites, vitae solutae ut plurimùm studiosi, ne (patulis Regnis inimitabili exemplo) civitates, vicos, pagos &cujuscunque nominis collegia &societates, non exceptis operariorum &opificum sodalitatibus, in strictissimos ordines redegerint, consuetudines castigaverint, ritus alios instituerint, operas limitaverint, ad artium perfectionem &novitatum inventionem laudibus praemiisque cives stimulaverint, universam verò multitudinem mutuis censoribus &coryphaeis expositam, ad submissi animi studium, vitam honestam &industriam adstrinxerint, &in unam quasi civilitatis scholam, universam regionem conformaverint. Ipsa nunc augusta Domus Imperatorum ab omni seditionis periculo vindicata, prisci temporis felicitatem refert, fretaque regionis praestantiâ &invicto civium suorum robore, omnem ceterarum nationum gentiumque invidiam despicit. Quos enim habeat? quos extimescat? nisi immortalem Deum! Liquaea, Jedso, Coraea, &quicquid insularum adjacet, Majestatem veneratur homagio. Sinam ipsam, regionem quamvis amplissimam, non timet, sed illa hanc formidat. Mollis quippe Sinensis gens est, eujus devictor, Tartaricae stirpis Imperator, regionum, nationum atque discriminum multitudine supra humanum modulum oneratus, ad Japoniam manus nunquam videtur extensurus. Solium qui hodie exornat Tsinajos, filius Jjetz.