# Amoenitates exoticae 507

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, MEDICAS CURIOSAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/507

Haec, ritè elaborata, tam dubiam prorsus & delicatissimam te neritatem exhibet, ut, resectis extremitatibus, vix agninae cutis retineat similitudinem, sed ignaram credulitatem specie quâdam membranae cucurbitinae lanuginosae possit decipere. Elaboratio in eo posita est, ut interior facies vulgari artis modo liberetur ab impuritate & exteriori cuticulâ, pilosa verò magis atque magis incrispetur; posterius non succedit, nisi sub radiis solaribus, & hoc modô perficitur: Pellicula manibus à duobus hominibus vehementer expanditur, lanugo pectitur, ut dissolvantur flocci, tum peniculo (Buͤrste) lacessitur & in gyros assiduò agitur; interim director operis aquam ore retentam subinde aspergit; quo ipso pili agitati, reciprocae perfusionis & inductae siccitatis ope, in cincinnos densos ac minutissimos abeunt, quibus mox firmitas & planities leni prelo concilianda est. Pretium pelliculae, pro bonitatis opinione, exsurgit ad aureos tres, vel ampliùs; servit ea pro duplicatione mitrarum, nec rarò, ornatûs gratiâ, togarum & amiculorum limbum constituit. Kalema vocant pelliculam, quae exenteratis, miuiraas, quae in lucem editis detracta est, vocabulis in pellionum officinis saltem usitatis, ignotis in foro publico, unde eadem charactere Persico notare nolui. Idem ovium, & Scythicis par magnitudine, genus est, quod alit Arabia deserta versùs κ, ao Basram; pellium tamen minor illic dignitas & usus est; foetus verò exscindendi saevitia omnino insolens & ignota. Quin ad Palaestinam usque tota inferior Asia hoc ovium genus alit, sed quod pelle diversae indolis tegitur, & corpore giganteam illam molem neutiquam assequitur; aequè tamen dulce praebet sebum. Hôc oriens, uti fercula cetera, ita frequentiùs oryzam, inungit; quae inde sapore imbuitur longè gratiori, quam qui expectari possit ex butyro, vel quavis aliâ pinguedine.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
