# Amoenitates exoticae 508

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, MEDICAS CURIOSAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/508

His praemissis asserimus: quia de existentiâ Zoophyti, gramina pascentis, nullibi Tartariae apud vulgum vel botanicae peritos extat notitia & memoria, prout ipse ad risum & nauseam exploravi, neque ulla res Borometz dicta, praeterquam ovinum pecus, ibidem potest reperiri, meram esse, quicquid de hâc plantâ proditur, fictionem & fabulam: sive haec natales debeat conjecturae alicujus contemplatoris philosophi; sive inscitiae tribuenda sit primi relatoris, qui per linguae ignorantiam, vel incuriam in parergô, rem auditam perperam intellexisse potuit; sive cuicunque acceptam referamus occasioni alii, quâ per longè dissitas regiones passim provecta ambiguae teneritatis pellicula integritatem historiae ac nominis sui amiserit: donec tandem appulsa nobis cum prodigii lepore, in virum illustrem, curiosum & hujus peregrinae lanuginis admiratorem incidens, vegetabili vultu suo fidem prodigii, ut solent mirabilia omnia, nullo negotio fecerit. Sic auctoritate illustratus error, mox scriptis quoque firmatus, sapientissimorum ingenia & vulgi opinio nem ita occupavit, ut hodie pro Zoophyti specie inter rariora museorum ostentari soleat, quae verissima caesarei foetûs pellicula est. Scitè Barclajus: Prodigia cum narrantur excipi solent favore mirantium & quanquam non ad verum exacta sint, postquam semel scriptorem invenerunt, pluribus placent, veneratione crescunt, vetustate commendantur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
