# Amoenitates exoticae 509

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/509

OBSERVATIO II. Torpedo Sinûs Persici. orpedo piscis, à stupore, quem contrectantibus incutit, nomen ut apud Latinos, ita quoque apud Persas & Arabes sortitus est, ut illis 9o Lers mabii, his δμε, riaad nuncupetur. Frequentem alit torpedinem dives squamigeri gregis Sinus Persicus, & vernis praecipuè mensibus piscatorum verriculis immittit minimè desideratam. Figura corporis ei compressa est, Rajae, exceptâ caudâ, similis, exactiùs tamen orbiculata; magnitudo tanta, ut geminae spithamae diametrum non excesserit, quam vidimus, maxima. Crassitiem habet in medio biuncialem, sensim oram versùs attenuatam, illic substantiae cartilaginosae, hic mollioris, exossis, & idoneae, quâ pinnarum officium expleat. Exterius lubrica est & iine squamis, maculis variis distincta, in dorso albidis & fuscis, in caudâ obscurioribus: Venter candicat, ut in plerisque generibus piscium planorum & fundi amantium. Superficiem habet utroque latere inaequalem, maximè in dorso, cujus medium in scutuli protuberat figuram; sub quâ exsurgit cauda insigniter prominens, & extra corporis quoque orbem ultra palmae latitudinem protensa. Caput nullam habet eminentiam, sed intra corporis circulum clauditur. Oculi in eo parvuli, extra dorsi superficiem, prominent, latum pollicem tum à supremâ orâ, tum à se invicem dissidentes; palpebris singuli instruuntur duabus, penè secundum corporis longitudinem positis, exteriore validâ, quam rarius claudit, interiori tenui & translucente, quae in aquâ subinde nutat. Oculos à culA. Torpedinis mars dorsum. B. ejusdem venter. Abdomen foeminae apertum unà cum cavo pectoris, ut in hoc Cor, in illo Ova & intestiua appareant.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
