Latin
OBSERVATIO II
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 515
Unproofread scanNot analysed yet
Autumo ego, in eâ aëris retentione halitus undique è corpore nostro copiosiùs spirantes, occursantibus ex pisce inquinamentis reniti; nam à longiori retentionis perseverantiâ, remissis nonnihil pulmonibus, ite rum subsensisse venenatas exhalationes nobis visi sumus Tenerae vitae est Torpedo, adeo ut amplo etiam vase, aquae marinae pleno, retenta, nunquam in diem posterum vixerit: sed matutinis horis modicè tractata, post meridiem mortua sit. Mortua sine ullâ noxâ tractabilis est: quin &edulem ajunt; capta tamen, torporis formidine, dimittitur. Credunt piscatores, facultatem stupefaciendi torpedini pro tutelâ datam à naturâ esse, quâ pisces piraticos &vicinos quosque enervare possit ac torpentes reddere. Affirmat idem Stagirites, probat Plinius, &testantur veloces illae apuae, quas intorpedinum ventriculis inter ceteros pisciculos aliquoties inveni. In cupam aquae plenam cum aliis piscibus deposita, id non praestitit; fortasse, quod capta hostem negligeret. Usum nullum habent torpedines, sed captae dimittuntur: quo ipso à piscatoribus praemio inductis facilè eas obtinui. Habessinos impositâ torpedine (in lacubus &fluminibus captâ) febres curare relator est Cl. Ludolfi, Hist. Aeth. L. I. c. 11. Frustra est Sennertus, frustra ceteri, qui de memorati torporis curatione agunt; quippe qui sponte &illico desinens, nullum relinquit corpori aut humoribus detrimentum. Figuram Italicae torpedinis foeminae exhibet Matthiolus, nostrae persimilis, si macularum ordinem, pinnamque caudae extiniam excipio, quae nostrae surrecta &decussatae extremitatis est, illi ad corporis planitiem expansa ac rotunda.