Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 517
Unproofread scanNot analysed yet
muum, quod ceram, sive Muminabi, quod liquorem balsamicum nostrum, veramque Mumiam significat, ut nimirum ab hac genuinâ suâ, adulterinam Mumiam Aegyptiorum distinguerent. Est nostra, quam inducimus, Mumia, succus bituminosus, ex petrosâ montis superficie exsudans; foedâ sutoriae picis facie, colore, densitate, &quodammodo quasi lentore; recens dum rupi adhaeret ea liquidior: ad calorem tractabilis est, olei gaudens consortio, aquae misturam respuens, inodorus prorsus, &Aegyptiacae Mumiae substantiâ persimilis. Carboni injectus sulphuris spirat graveolentiam, ex Naphthâ nonnihil attemperatam, naribus non omnino molestam; odore affini, quem vel Naphtha arida, vel Asphaltus, vel veterum Mumia Aegyptiaca, addo vel Ambra nigra suffumigando spirant: Nam omnia haec non omnino dissimilis substantiae bitumina sunt, majoris graveolentiae aut suavitatis gradibus à se invicem recedentia, ob diversam sulphuris, vel si mavis, salis sui dispositionem &copiam. Duplicis Mumia differentiae est; Una primaria, quam eximia virtus, &paucitas nobilitant, ea, quam hîc potissimùm laudamus: Altera secundaria, quam largiori manu impertiens natura, minori efficaciâ instruit, supponi in illius locum &pro virtuosâ venundari ab impostoribus solita. Natalis locus Mumiae primariae, ab hominum aditu, pagis, fontibus est remotissimus, &maximè desertus, situs in provinciâ ollo Dardab, unius diaetae intervallo, ab urbe!) ,Darâ, ita à Dario conditore nuncupatâ, Persarum Monarchâ ultimo, ex victoris sui laudibus satis inclyto.