# Amoenitates exoticae 524-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/524-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/524-2

OBSERVATIO IV. Dracunculus Persarum, in littore Sinûs Persici. Taec vita est Ormusiensium, imò civium totius littoris Persici, ut perpetuas in corpore calamitates feraN ex coeli intemperie: modò sudore diffluunt; modò vexantur furunculis; nunc cibi sunt, mox aquae inopes; saepè ventis urentibus, semper sole torrente, squalent; & quis omnia recenseat? Unum ex aerumnis gravioribus induco: nimirum Lumbricorum singulare genus, quod non in intestinis, sed in musculis per corporis ambitum narales invenit. Latini medici vermem illum nomine donant τοῦ δρακοντια, s.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
