# Amoenitates exoticae 525

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/525

Dracunculi, vel propter aliquem cum figurâ colubrae similitudinem; vel quòd serpentis more convolutus in musculo hospitetur, ver quòd serpentis instar sub cute progredi, credatur Rhasi (medico centenario) relatori. Sennertus, Germanorum ille Galenus, & ex gregariis scriptoribus non pauci alii Dracunculum confundunt cum Crinonibus puerorum, i. e. cum pororum excrementis illis, quae, ob lentorem, figuram vermiculorum referunt, Germanicè appellatis Mit-esser. Avicenna eum vocat φρραν Gpe Irk Medinì, id est, Nervum Medinensem; seu, ut Carmonensis ille vel supinus vel indoctus ejus interpres, ex vocabuli &, e ambiguitate perperam reddit, Venam Medeni, Lib. Can. 4. Fen. 3. Tr. 2. c. 21. Per Medinam autem intelligit Arabiae oppidum, quod Arabes ob excellentiam οκρων id est, civitatem absolutè, vel ἀπάν i. e. civitatem prophetae vocant, quoniam Meccâ fugiens Mahhammed, sedem hanc suam constituit. Gvincenses nigritae linguâ suâ Meinensi vermes illos vocant Ickòn, ut produnt reduces ex aurifero illo Africae littore. Persae, Sinûs accolae boreales, alumnos suos &χα Pejuuk & Dρl Narù nuncupant. Sed quid moramur nomina? de quibus abundè satis disseruit Velschius, multijugae lectionis & eruditionis Medicus, Exercitat. d. Ven. Med. Ego de Dracunculo & ejus attributis pauca tantum, atque ea tradam, quae autopsiâ & experientiâ meâ hausi. Descriptio. Confidenter autem vermem voco, contra ἀντόπτην quo-Dracuncaque si Vita., que Avicennam, qui de Dracunculi vitâ animali dubitans, nervi eundem, vel venae maluit, quàm animalis vocabulo insignire. Obiter enim inspectus, prout plerumque successu temporis extrahitur, aut frustillatim cum pure egeritur, nervi figuram quandam non obscurè exhibet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
