# Amoenitates exoticae 527-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527-2

Assumitur haec, cùm ad praeservationem, tum ad curationem, ab inferendo vel illato veneno, drachmae unius vel dimidiae pondere, cum haustu aquae dulcis vel cujusvis liquoris, sive rudi frictione super lapidem, sive cultiori modo in pulverem redacta; nec inconsultum ajunt, ipsi loco affecto pultem ex pulvere radicis, cum sputo vel aquâ factam, imponere. In radiculae hujus notitiam antequam devenissent, Indorum hospites vel hostes, Europaei, nullum aliud ab indigenis ferocis veneni antidotum revelatum esse dicitur, quàm stercus humanum exsiccatum; quod à sauciatis eo ipso momento tantâ copiâ deglutiendum erat, donec, excitando enormem vomitum, virus illatum (revellendo, eliminando aut quocunque modo, perinde est) superaret atque illuderet. Hôc igitur stercoreo antidoto instructi, aciem cum nigritis Celebanis ingrediebantur, vitam nescientes, nisi in sui ludibrium conservare, sordidissimo remedio; donec patuisset, aliud ab indigenis foveri antidotum: cujus revelatio nulla arte alia potuit, quàm cruciatu extorqueri. Jurant alii, si recens succus fuerit, & oblito recens telo alicui illatus, vitam nec antidoto ullo, nec laesae partis exstirpatione conservari posse, sed exanimem concidere prius, quàm quis possit ad opem ferendam manus porrigere. Ego radicem (cujus copiam ex Javâ asportavi) in febribus putridis, morbisque malignis redux feficiter utor, & multis successibus infallibilem experior virtutem adversus canis rabidi morsum, in brutis aequè ac hominibus. Planta nostra, cui ab amaritie Indi, à viverrâ Lusi-Doscripuis tani nomen dedêre, patriam habet, quod scio, Javam, Cey- θονανιcα. lanam Dd dd lanam & Sumatram iniulas, fortassis, quod opinor, & alias regiones. Crescit altitudine pedali & longiori, faciem eminus conspecta exhibens Centaurii minoris. Radix illi una est & simplex, spithamam longa, digiti crassitie, crebro vagoque flexu intorta; cortice firmiter adnatâ fungosâ, rufâ, rugosâ; substantiâ lignosâ, durâ, fibrarum exorte & fragili, coloris albidi, saporis amarissimi, instar Gentianae, sed subtilioris & haud aequè ingrati. Caule assurgit recto, tenui, aequali, ramulis raris, alternè adversis; quos folia ornant pari ordine disposita, rariora, angusta, longitudinis uncialis, figurae lanceatae.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
