# Amoenitates exoticae 527

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527

Duplici constat tunicâ, utrâque albidâ, interiori paulò teneriori, cujus cavum liquore albo, pingui, nonnunquam & seroso referta est, nulla omnino sanguinis comparente guttulâ. Generatio §. III. & nativitas, Non est bestiola haec soli Persidi vernacula, sed & GviPatrit. neae in Africâ, & Rhase ac Avicennâ testibus, Chorasmiae & Aegypto quoque. Medinensem Arabiae tractum earum feracem testatur saepe laudatus Arabs, & morbum sub hujus Patriae titulo, ex instituto pertractat gemino capite 21 & 22. Lib. Can. 4. Fen. 3. Tr. 2. Dracunculorum genitrices quoque offendipagos mediterraneos quosdam terrae Gangeticae ultra Paliacattam. Vestigia inveni quoque in Tartariâ desertâ, prope flumen Jaicum, quà Caspium subit. Omnem autem Dracunculi patriam comperivi aestuosam, torrentem & intemperati coeli; solum vero in eâ salsum, sterile & arenosum, quod aquam nec in superficiem effundit, nec in intimo sinu fovet aliam, nisi salsugine inquinatam & siti restinguendae ineptam. Imber igitur brumalis (qui coelo Ormusiensi praesertim parcissimus est) per terrae superficiem confluens, cisternis amplis, eam in rem operosè fabricatis, excipitur, & reservatur studiosè, velut potabilis annona, parci Jovis indulgentiâ sibi ad demorandum eo coelo concessa: id quod insectorum nostrorum generationem inquisituris probè notandum est. Lucem sortitur eâ aestatis parte, quam Temρη ardens infestat canicula; quasi infelix monstrum non nisi inauspicatò nasci oporteat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
