Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 530
Unproofread scanNot analysed yet
Durat hoc pacto partus ille, cum ulceris sanatione, menstruum pene vel ampliùs spatium; praesertim in corpore cacochymico. Tria igitur, implicatio, maturatio tarda, &enormior longitudo vermis, exitum protrahunt. Uti de utrâque priori, ita de longitudine nihil determinari potest. Viro tricenario vermem ex surâ, felici quotidie cum successu, plus minùs palmari longitudine produxi, nec intra tertiam hebdomadem finem assecutus sum; credo adunatas, quas indies resecabam, particulas, geminae orgyjae longitudinem excessuras fuisse. Contingit etiam eodem decubitu plures edi dracunculos: Uni ego juveni heluoni, jam tertiùm Medioburgo ad Indias remisso, per unam continuam aestatem, eduxi lumbricos ad minimum decem. Aliquoties uno mense ex eodem crure tres, quatuor &quinque suscepi. Nonnunquam ex eodem ulcere, geminos eodem partu, in alio totidem successu temporis eduxi. Non rarò contigit lumbricum medio corpore, adeoque duplicatum, prodiisse, extremitatibus intrò abditis. Si totus in profundo generetur, longâ ulcerationis morâ putrescit, ut vix lumbrici vestigium effluat, nisi quod ex albis tabi striis colligas. Numerus vermium non semper dignosci potest, dum ruptus retrocedit, &interpositis diebus alio loco prodit ulceratio gemina, cum multa excretione particularum, incertum ejusdemne, an alius etiam dracunculi. Nam in statu cruris, ex ulcerosis cuniculis &tabi latebris depravato, vermis plerumque praepostere, putrefactus, &partitis vicibus, excluditur. Infeliciter situs, &imprudenter tractatus, aliquando pedisequam sortitur contumacem fistulam. Accidit interdum, ut dracunculus à tumore, nativitatis prodromo, in annum posterum sine patientis incommodo sopiatur, videlicet ab aëre victuque mutato. Tractavi Armenos, Persas &Batavos, qui itinere, per ormussenise litus facto, vernisero semine inquinati, sequenti anno, nil talium conscii, dracunculos peperere alieno coelo.