# Amoenitates exoticae 532

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/532

) patentissima subire cutis spiracula, vel iisdem, prout gemmis & ruberculis plantarum evenit, ab ipsis invisibilis parvitatis insectis inseri; Pone inquam, haec omnia sic, vel aliter, sub calente coelo contingere; quid igitur foetum ex tantilli ovi puncto nascentem tam longe extendat, tam vario situ distrahat? Cur non simul & uno actu maturus prodit? quin prior pars vitae particeps lucem subeat, dum reliqua (velut ex Nili limo fabulosi mures Pliniani) successu temporis generetur. Ad aequivocam autem gene rationem Aristotelis si relapsus fueris, & rudem hanc naturae sobolem, dixeris, haud magno negotio ex materiâ putridâ, vel excremento tertiae concoctionis, generari posse, quomodo vel secundum principia Cartesu lumbricum sibi formavit Cl. Blankardus, Pr. Lib. 3. c. 10: trecentae te rursus involvent difficultates, imò absurditates aliae, à quibus positionem tuam nunquam vindicaveris. Relatori mihi satis fuerit culpasse imbrem, è superficie terrae, pro annuo potu in subterraneos fornices collectum, & in iis stagnantem, qualem omnis propinat Dracunculi patria; atque indicasse, seminale principium in eâ colluvie; non in aëre, aut cibo, certo certiùs hospitari: quicquid contradicant hospites ibidem Europaei: qui ex fontibus scaturientem, aliquot milliarium inter vallo indies delatam, cùm bibant, hâc tamen polluuntur lue serpentigenâ. Verùm nesciunt saepe ipsi, quid ingurgitent siticulosi, cremato vinove bene poti: exnibent famuli aquam, quae ad manus est, nonsquae peritur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
