Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 533
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ipse, Gamroni versatus, experientiâ didici, Camelarios Batavis ibidem demorantibus, pro fontanâ Issinensi, asportasse aquam ex pluviali lacu, quae est in mediâ viâ. Sententiae meae testes habec cives montanos, qui in eodem natali solo, sed circa fontium scatebras, habitantes, non norunt dracunculos, nisi nomine, nec concipiunt unquam, nisi rarissimè ii, qui per deserta profecti, virus ex stagnis imbrium hauserint. Conceptionem autem promoveri aëris genio &diaetae erroribus, haud inficior. Curatio vulgaris inter populares haec est: Emplastro, aliove medicamento emollienti, durities maturatur, ut lumbricus infixus suppuratione sensim proliciatur; deprehensi portio, quanta lenem attractionem sequitur, circa ligulam pollicaris longitudinis rotatur, &epithemate retinetur, ne in ulcus recedat. Ulcus indies geminâ obligatione à pure suo liberatur, iteratâ semper attractione &totalis eductionis qualicunque tentamine. Cautio est, ne fiat attractio fortis aut subitanea: Illa inanis est &dolores excitat, quòd vermis, parti alicui circumvolutus vel agglutinatus, frustra solicitetur priùs, quàm maturando abscesserit; haec verò periculosa est, quâ vermis plerumque rumpitur &intro recedit, multis symptomatibus possessorem afflixurus, donec largiori suppuratione, vel eodem illo, vel novo ulcere excernatur. Si contingat aliquâ corporis parte extra ulcus retentum dracunculi finem, dolores parere tensione suâ, &omnino frustra ad exitum cieri diu, quòd procul inde insolubilis tendinosae parti adhaereat, tunc, (quod experientiâ meâ &aegrorum cum incommodo didici) satius est finem dimittere, ut intro recedat, &negotium liberum committere naturae: sic facto deinde, in loco remorae, novo ulcere, minori cum dolore &periculo ibidem extrahetur, vel mora longiori putrefactus cum tabo copioso effluet.