# Amoenitates exoticae 539

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/539
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/539

Hujus plantae, conjecturis botanicorum ad varias species distractae, à clarissimis verò literatoribus Scaligero ac Salmasio notis ac nominibus illustratae, genuinam hic trado historiam, diligenti inspectione à me observatam, institutâ eum in finem ex Gamrono urbe ad solum ejus natale, laboriosa profectione. Patria ejus sola est Persia, non Media, Lybia, Syria aut Cyreniaca regio; unde ex hoc capite facta succi apud auctores distinctio, est inanis. In Sinâ prope muros plantam crescere, lacrymamque impertiri collectoribus, accepi ex duobus ejus terrae aromatariis; sed, quòd plantam in Herbario Sinensi non inveniam, incertus de veritate haereo; quia per muri viam inductum In Pergummi, apud ignaros genuisse errorem potuit. sia plantam hodie alunt saltem duo locorum tractus, videlicet (1) campi montesque circa e Heraat, emporium provinciae Chorasaan; & (2) jugum montium in provinciâ Laar, quod à flumine Cuur ad usque urbem Congo secundum Persici Sinûs tractum extenditur, duobus, alibi tribus pluribusve parasangis à littore. Utro bique autem succi ferax quocunque loco planta non est; sed circa Tsernaium ea saltem, quae campestre defertum occupat; in tractu verò Larensi tantùm illa, quae crescit in montibus, vicinis territorio & oppido Co Dusgunn. vel, ut vulgò pronunciant, Disgunn; quae in his ultra citraque germinat, vel succi inops est, non redditura colligenti operae pretium, vel si redditura fuerit, legulum non habet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
