# Amoenitates exoticae 54

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/54

ret, ad Solymannum profugii iter ingressus est: Ejus adventum in Arabiam, Persiae vicinam, anno ineunte 1687, seriùs atque debuerat, Regi indicabat Vicierius Larensis; nam & fama quaedam velocior, & bini servi à Sulthano missi, Satrapae nuntium anteverterant. Supinum hoc negligentiae genus, in rebus ad Majestatem spectantibus, nemo expiare, nisi capitis jacturâ potest. Missus igitur est, qui Satrapae (Viri doctissimi & in Europaeos propensissimi) caput peteret. Postridiè Rex, ex intercessione Praesidis, sententiae poenitens, carnificem veloci equite revocavit, incassum, si seriùs vel unâ horâ missus fuisset. Ne verò Regii moris quicquam sileam, superat fateor mansvetudine probitateque omnem antecessorum gloriam; non tamen omni bile adeo caret, ut ne praecipiti motu aliquando ad truculentiam effervescat. Hoc irae proprium est, si potestate ad vindicandam armetur. Ad Divanbecum, ex convivio temerè abeuntem, misit è vestigio, qui oculos effoderet, quibus in Consessum allatis, dedit officium illi, qui jussa patraverat, quo nunc tranquillus fungitur. In menianis excelsis palatioli Tachta Sophà constitutus, laudabat situm & amoenitatem loci; cui oblocuta una ex amasiis: frigidioris aurae molestias increpabat. Quod judicium indignatus Rex, fecit eam praecipitem dari, velut indignam, quae illo loco subsisteret. Nec levem calumniam affricuit prodigentia humani sanguinis in poenitendâ venatione, quam cum Aulâ universa celebrabat anno 1683 ab ineunte Majo ad vigesimum Julii. Octogies mille viros scipionibus fustibusque instructos in hunc ludum eduxit; quorum, cum quadragies mille, aquae inopiâ compulsi vitam fugâ salvassent, ex remanentibus quingentos omnino siti extingui potiùs, quàm dimitti passus est; Cervi capiebantur non ampliùs viginti quinque, capricervae septem, leopardus unus, sed qui & ipse manu delnelte ev alit. Dignum volipute Regii ds.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
