Latin
OBSERVATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 542
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis Asa foetida ex radice manat sauciatâ, nulla ex caulibus vel sponte fluit, vel arte exprimitur: unde facessit Asae in scapariam &radicariam distinctio, quam induxit Cl. Wormius. Radix quadrienniô minor, parum lactescit, &nunquam secatur; quò autem vetustior &major est, eò majorem impertitur lacrymae copiam. Exemta tellure, si vel postridie secetur, lacte tamen stillabit: adeo nimirum succo diffluit, à quo insolens pondus obtinet. In transversum dissecta summum discum perfundit lacteo suo succo, qui in continuas spiras argutè circumductus pullulat: prout videre est in Icone. Inspecta attentiùs duplicem prodit substantiam: aliam firmiorem &fibratam, fibris per longitudinem vago positu discurrentibus; aliam magìs spongiosam, congenerem &molliorem. Haec ad liquorem retinendum, &in utriculis suis excoquendum nata esse videtur; illa ad fundendum, &pro nutriendâ stirpe transferendum: addo &symbolam conferre ad firmitatem quandam radici fragilimae conciliandam. Exsiccatae radici perit omnis mollior substan tia, fibrata remanet, &in stupeam quasi medullam contrahitur; dum rugosa cortex de amplitudine suâ parum Succus ex utriculis suis recens emanans, canamittit. didissimus, liquidus &pinguis est, flori lactis dulcis exactè similimus, adeoque omnis exsors lentoris; ad aëris verò solisve contactum, colorem subfuscum induit, &coalescens, lentorem quoque. Foetor, virtutis index, quò major est, eò meliorem Asam testatur. At ille in recenti lacrymâ vehementissimus est, cum eo, quem concreta &antiquior redolet, qualem Europa recipit, nullo modo comparandus. Affirmare ausim, unam drachmam recens effusam, majorem spargere foetorem, quam centum libras vetustioris, quem siccum venundant aromatarii nostrates.