# Amoenitates exoticae 542

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/542

Omnis Asa foetida ex radice manat sauciatâ, nulla ex caulibus vel sponte fluit, vel arte exprimitur: unde facessit Asae in scapariam & radicariam distinctio, quam induxit Cl. Wormius. Radix quadrienniô minor, parum lactescit, & nunquam secatur; quò autem vetustior & major est, eò majorem impertitur lacrymae copiam. Exemta tellure, si vel postridie secetur, lacte tamen stillabit: adeo nimirum succo diffluit, à quo insolens pondus obtinet. In transversum dissecta summum discum perfundit lacteo suo succo, qui in continuas spiras argutè circumductus pullulat: prout videre est in Icone. Inspecta attentiùs duplicem prodit substantiam: aliam firmiorem & fibratam, fibris per longitudinem vago positu discurrentibus; aliam magìs spongiosam, congenerem & molliorem. Haec ad liquorem retinendum, & in utriculis suis excoquendum nata esse videtur; illa ad fundendum, & pro nutriendâ stirpe transferendum: addo & symbolam conferre ad firmitatem quandam radici fragilimae conciliandam. Exsiccatae radici perit omnis mollior substan tia, fibrata remanet, & in stupeam quasi medullam contrahitur; dum rugosa cortex de amplitudine suâ parum Succus ex utriculis suis recens emanans, canamittit. didissimus, liquidus & pinguis est, flori lactis dulcis exactè similimus, adeoque omnis exsors lentoris; ad aëris verò solisve contactum, colorem subfuscum induit, & coalescens, lentorem quoque. Foetor, virtutis index, quò major est, eò meliorem Asam testatur. At ille in recenti lacrymâ vehementissimus est, cum eo, quem concreta & antiquior redolet, qualem Europa recipit, nullo modo comparandus. Affirmare ausim, unam drachmam recens effusam, majorem spargere foetorem, quam centum libras vetustioris, quem siccum venundant aromatarii nostrates.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
