Latin
OBSERVATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 545
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem ab illo tenore nunquam receditur, nisi fortè laborum auspiciis alium designando diem, aut collectionibus breviores interponendo ferias, Actus I. Colligentes, antequam opus auspicarentur, de asâ, utrum ab exteris desiderata sit, pro more percunctati fue rant: ne gratis profectiones suas &laborum impendia facerent. De caritate igitur satis eruditi, ad montes confluebant medio Aprilis; quandoquidem circa illud tempus radix ad fundendam lacrymam se praeparari patitur: cujus signum praebet facies tristior foliorum pallescentium &à vigore suo in marcorem declinantium. Si paganis vicinis colligere quoque statutum sit, eodem hôc mense ad hunc actum compareant, necesse est. Appulsi cives per vasta montium spatia secedebant, procul sese dissociantes, ita ut qui ex compacto in communem censum colligere proposuerant, seu singulae domus, seu familiae cognatae, seu vicatim &à pluribus initae societates, alium atque alium occuparent montis tractum, quem ad messem inibi instituendam sibi assignabant. In hoc plantas quisque aemulâ alacritate adortus; primo terram, quae radicem in circuitu proximè ambiebat, compactam videlicet, sabulosam vel lapidosam, ope ligonis, quo armabatur, ad palmi spithamaeve profunditatem eruebat, ita ut modiZ2z modier ongistudline nadliae nulam sie proderet. Sesinedo, scapos foliorum, transversâ manu apprehensos, intorquendo, à radice avellebat, nullo negotio hâc tempestate abscedentes; ab impedimento quoque fibrarum, quae hirsutam mitram referunt, fastigium repurgabat; quo remoto, rugosam calvariam exhibet.