# Amoenitates exoticae 546

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/546

Tertiò, terram, manu vel ligone rarefactam, radici rursus ad usque verticem circumponebat; tum avulsa folia, & si quod aliud herbae genus adesset, in fasciculos aptata imponebat; superaddito lapide, ne à vento, hîc saepe vehementissimo, diffluerent: eodem signo locum, cum redierint, agniturus, Nota: tegumento hoc opus esse, quò à radiis solaribus radix nuda tueatur; quia ab iis semel percussa, intra diem naturalem putrescit, nullum legulo collatura beneficium. Postquam hoc modo cives radicum myriades aliquot praeparassent, futurae collectioni subjiciendas, (solet societas quatuor vel quinque hominum, sibi vindicare circiter bis mille) relictis montibus, lares repetebant, absoluto ferè intra triduum messis suae actu primo, quem g2 5– Kustèn, i. e. occidere, quasi actum occisionis, nuncupant; quia in eodem plantae internecioni damnantur, inposterum, donec pereant, vitali succo emulgendae. Actus II. Ab intervallo quadraginta dierum, (hoc anno, quàm par erat longiori) turba colligentium ad montes reditura, vesperi iter inibat & primâ luce diei 25 Maji st. v. appulsa, socialiter secedabat in loca quaeque sua, ut è radicibus, priori actu praeparatis, tributum exigeret liquoris; qui admissus pro foliis nutriendis, nunc omnis stagnabat in fastigio. Instrumenta colligentibus erant culter acutissimus, pro radice decurtandâ, spathula pugillaris, ferrea, lato fronte, ad abradendam lacrymam, patella seu caliculus femori affixus, qui ablatam portionem subinde reciperet, & geminus ror bis, ex fumero bajulandus, pro deportandâ succi collecti annonâ.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
