# Amoenitates exoticae 547

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/547

Sciri autem in limine debet, societatem unamquamque, loci illius tractum, quem messi suae deligit, atque adeo omnem in eo radicum copiam, in duas classes dividere, circa quas, missâ alterutrâ, alternis diebus occupetur: Quandoquidem ablato succo radix intercalare tempus requirit, tum pro recuperando, quem transmittat, liquore novo, tum pro effusi necessaria quadam spissatione. Quod ut ad oculum patescat, Tabula Lectori inspicienda est apposita, quae exhibet Hingiferi montis tractum, quantus pro messe celebrandâ uni societati sufficit. In ea litera A. locum & classem radicum priorem, B. posteriorem notat; radice utrobique expressâ saltem unicâ, quae instar omnium demonstrationi serviat. Hoc praesupposito, pergo in historiâ. Appulsi in locum A colligentes, singuli singulas involabant radices, remotisque umbraculis, egerebant manu aliquam portionem terrae ambientis, quanta operationi suae obstaret; quô factô, radicis verticem, quousque ille hirsutus fuerat, per transversum abscindebant, ita, ut truncus discum exhiberet planum, in quo exsudans liquor post biduum excipiendus, sine defluvii periculo subsistere posset. Tum, prout in nupero actu, sauciatam radicem à sole rursus defendebant, eâ cautione, ne fasciculus impositus discum attingeret, hôc fine cogendus quodammodo in arcum, emanantem succum alioqui pressione discussurus. Pensô absolutô, die postero 26. cum diluculo pergebatur in locum B, atque eodem modo radix truncabatur, omnique studio rursus operiebatur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
