Latin
OBSERVATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 549
Unproofread scanNot analysed yet
Die 27 in locum A regressi, remotis umbraculis, liquorem in superficie depositum spathâ extergebant, &subinde deponebant in receptaculum, quod femori inhaerebat; tum, remotâ terrae accumbentis portione, quanta sectioni obesset, arescentem disci superficiem praesecabant, ablatô saltem orbiculo tenuissimo, vix culmum avenaceum crassô; satis enim est, si vel extima, quae poros claudebat, superficies auferatur, quò possint occlusi ductus succum dimittere: quandoquidem pro comperto habent, quò tenuior tessera abscissa sit, eò succum prodire promptiùs &copiosiùs. Idem persuasi sunt de modo sectionis, quam omnino fieri tundendo postulant, non vulgari tractu; cum ille fluxum magis promoveat, hic minus. Sit fides penes credentes. Nota: legulos subinde femorum patellas deplere, &in receptacula majora, vel in folia humi strata lacrymam deponere, ut soli exposita magis indurescat: quo ipso vero peregrinum à nativo candore colorem induit, pro partium mollitie &situ diverso, qui torrentes radios inaequaliter admittit; addo etiam ex subjecto accumbente recentem massam facilimè alieno colore imbui. Radice coopertâ, labor finitus est. Die 28 eadem collectionis opera, cum omnibus requisitis, peracta est in loco B. Die 29 reventum est in locum A; &secundâ vice radix emulsa, remoto terrae obstaculo, rescissa, rursumque contecta est. Die 30 secundus liquor etiam in loco B collectus, novaque sectio cum aliis necessariis celebrata est. Atqui hic labor est actûs secundi, in quo singulae radices ter sauciatae, bis succo suo exutae sunt. Quo praestito, annona omnis in corbes congesta &humeris incumbente perticâ deportata est; singulis quatuor vel quinque hominum societatibus spolium referentibus decem vel duodecim Mann Disgunensium, id est, librarum Belgicarum circiter quinquaginta. Nota: quod haec primae collectionis lacryma non habeatur pro Asâ optimâ, sed inferioris notae. Actus III. Postquam radicibus mora decem dierum (sufficiebat octiduum) pro recuperando succo indulta esset, ad redauspicandam messem cum luce diei 10 junii accedebatur in locum A. remotisque umbraculis &impedimentis terrae, nova colligebatur lacryma, abscissôque summo orbiculo, vulnus operiebatur. Die 11 idem agitabatur circa radices in loco B. Nota: hunc succum, qui ex morâ plurium dierum copiosior effluxerat, &ad debitam spissitatem exaruerat, proprio gaudere nominel Pispaas, cum alter commune nomen2e Sjtir, i. e.