Latin
55
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 55
Unproofread scanNot analysed yet
spendium! Justitiae ac aequitatis perquam amans &strenuus Cultor est; nec enim putandum Clementiâ abuti Solymanum, ut maleficiis ignoscat. Unicum instar omnium sit rigoris justissimi exemplum, quod forum transgresso fortè fortuna inspicere mihi contigit, die 26 Februarii anni 1684. Nobilis quidam Persa, ex Sjulfa suburbio, serus beneque potus in urbem rediens, socium suum, in viâ, jurgiis, mox stricto acinace adortus, interficit. Traditur, more gentis, patrator familiae interempti, ut caedem expiet. Haec se argento &intercessionibus placari passa, reum criminis absolvit. Non multò post, de homicidâ Rex: quali mortis genere peremtus sit, quaerit. Aere, respondent, conciliavit offensos, &ab iis dimissus est. Quo audito, Serenissimus, justitiae zelo, &irâ simul in dimissores accensus, in haec verba erupit: Giddi, id est, ô Cornigeri, (id enim vocabuli apud sedatam gentem bilis excandeicentis fulmen est, &convitiorum omnium compendium) vobis innocens vestrorum sanguis pecuniâ prostat? Expiari occisi hominis innocentia nisi nocentis morte potest! &catastae conclusum vinctumque, ubi in forum adduci curasset, (sedebat enim Rex in atrio Regiae, quod foro imminet) ad circumstantes conversus: Quisquis me amas, inquit, ad sumendum supplicium descendito. His dictis erumpens Senatorum corona (eunuchis à latere Regio subsistentibus) strictis mucronibus miserum jacentis corpus occupant, &in mille particulas dilaniant. Ceterum, in rebus quoque civilibus sacram Themidem non rarò commendare judiciis dicitur. Tumultus verò, quos supplicum saepe ingens confluxus ante Regiam excitat, vel nova onera deprecaturus, vel de injuriâ Directorum querulus, tantum abest, ut inclementer ferat, ut potius deprehensam injustitiae culpam in Praefectis severe vindicet.