# Amoenitates exoticae 550

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/550

lactis, ex candore & tenuitate perferat; at hic Pispaas ex communi opinione praestantior dicitur ac multo habetur carior, quàm ille Sytir dictus. Utrum ob paucitatem, an solidiorem consistentiam non dixerim. Certe, lacteus ille deterioris substantiae non est, quamvis humidior, nam aëri diutiùs expositus aequè indurescit, & ab illo Pispaas nullo signo differt. Credo igitur ex eo genitum esse errorem, quòd Disgunenses lacrymam Sjtir nunquam antea, prout nata erat, genuinam vendiderint, sed auctam atque adulteratam vili quadam materiâ, quam recens & liquida facilè admittebat; secus ac Pispaas, quae ob siccitatem adulteria respuens, non nisi pura vendi potuit. Asa enim omnis per se est purissima, & quicquid alieni continet, id omne habet ab adulterio. Ipsi colligentes id mihi fassi sunt, his verbis: quòd recenti Siir soliti fuerint admiscere, non quidem farinam, aut Gummi Sagapenum, velut à scriptoribus proditum est, sed puram terram limosam, quae in monte fortè ad manus fuerat; plerosque autem parem limi quantitatem, alios deinde duplam, vel pro cujusque avaritiâ majorem immiscuisse, quantam succi tenuitas admiserit. Quo ipso verò vile pretium, &, detectâ fraude, omnimodum contemptum Asae hujus nominis pepererint; suo quidem damno: quòd nemo Disgunensem ampliùs desideraverit; inposterum igitur cautiùs mercari doctos, omnem se repudiasse adulterii speciem, hodieque omnem cujus cunque collectionis & consistentiae lacrymam in unam massam cogere, & iisdem voluminibus conditam in portus deferre, Congensem & Ormusiensem; si quae impuritas adhuc subest, eam deberi negligentiae legulorum, qui vulneratam radicem minùs cautè contexerint; quanquam caveri vix possit, ne à foliis quibus operitur, & a vento, paleas & pulveres adspirante, tenax ille liquor conspurcetur. Die 12 classis A.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
