# Amoenitates exoticae 551

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/551

& postero die 13 classis B succo Suir exuta, resecta pariter & retecta est. Die 14, eadem operatio in loco A. & die 15, in loco B. iterata fuit. Ita radices, postquam semel Asam sicciorem Pispaas, bis liquidiorem Sjtir impertitae fuissent, sub operculis relictae sunt. Actus IV. Exacto domi triduo, die 3 Julii, radices, haud longo otio gavisas, revisebant leguli; experientiâ edocti, tot exactionibus infirmatas & ad interitum dispositas facilè tabescere; tributum ampliùs haud collaturas, si collectio longiùs differatur. Primo accessu Asa Pispaas ac cetera requisita solito more agitata sunt in loco A. Die 4, idem omnino factitatum est in loco B. Die 5 collectio asae Hlir & cetera in loco A; die vero 6 in loco B celebrata sunt. Die demum 7, ultima manus admota est classi A: in quâ, abraso succo, sectio intermissa, adeoque radices non opertae relictae sunt, à libero aëre & solaribus radiis brevi intermoriturae. Die 8, parem sortem experta & exitio damnata fuit classis B; & hôc ipso finita fuit messis Hingifera. Habes, Lector, communem colligendi modum, quô scilicet tribus excursionibus, ab unaquaque radice octies liquor Sjur & ter, Pispaas exigitur, in his montibus Disguno vicinis hactenus observatam. Sciendum verò, radices grandiores, i. e. majores vicenariis, quales dantur in ugi Parte distantiori & cum difsicustate conscendendâ, tam citò non dimitti, sed pluribus mulctari posse exactionibus, donec quater vel quinquies Pispaas, tantòque saepiùs Sjur effuderint, extenso collectionis termino in Septembrem. Verùm, hôc montium tractu paucas decennio, nullas ampliùs vicenniô majores inveniunt: per annos enim bene multos, quibus asae continua caritas fuerat, à colligentibus extirpatae sunt, nullo iisdem, ut grandescerent, concesso otio. Radices, exsolutis tributis, insepultae relictae, ad unum omnes putrescere dicuntur: Terrâ obrutas aliquando reviviscere experientiâ suâ testabatur unus legulorum, negabant ceteri.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
