Latin
OBSERVATIO VI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 552
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. &Dsjerenung, i. e. Sanguis Draconis, ex fructibus Palmae coniferae spinosae elicitus. Yt lapidem Bezoartico similem ex diversis specie animalibus, simiâ, caprâ, cervo; sic nonnullas quoque Oresinas &gummata, ex specie distinctis plantis depromi, certiùs est quàm verisimilius. Terebinthinam, Bdellium, Tragacanthum, Vernicem nativam, hoc lo co tacebimus: de solo succo, Sanguis Draconis dicto, id ostensuri. Duplicem nobis exhibent sanguinem pharmacopolia, haud quaquam solâ puritate, quod creditur, sed ipso genere arborum, ex quibus colligitur, differentem: unum nimirum in glebis, cujus ex Occidente quoque; alterum in guttis, ut loquimur, cujus ex solo Oriente nobis fit copia. Ille in Canariensi insulâ manat, ex dehiscente caudice arboris pruniferae cujusdam, Draco dictae, si Chusiano candori fides est; si Arabibus Persisque credimus, idem ex arbore Santalina rubra prolicitur. Hos ita sentire persuasit communis lacrymae cum Santalo color, bonitatis nota, virtus, &demum patria, videlicet Cholomandela, (vulgo Cormandèl) Madagascar &Aethiopia, sive potiùs Aethiopiae ora illa, quae Sangibara vel Zangnebara inscribitur.