# Amoenitates exoticae 552

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/552
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/552

OBSERVATIO VI. & Dsjerenung, i. e. Sanguis Draconis, ex fructibus Palmae coniferae spinosae elicitus. Yt lapidem Bezoartico similem ex diversis specie animalibus, simiâ, caprâ, cervo; sic nonnullas quoque Oresinas & gummata, ex specie distinctis plantis depromi, certiùs est quàm verisimilius. Terebinthinam, Bdellium, Tragacanthum, Vernicem nativam, hoc lo co tacebimus: de solo succo, Sanguis Draconis dicto, id ostensuri. Duplicem nobis exhibent sanguinem pharmacopolia, haud quaquam solâ puritate, quod creditur, sed ipso genere arborum, ex quibus colligitur, differentem: unum nimirum in glebis, cujus ex Occidente quoque; alterum in guttis, ut loquimur, cujus ex solo Oriente nobis fit copia. Ille in Canariensi insulâ manat, ex dehiscente caudice arboris pruniferae cujusdam, Draco dictae, si Chusiano candori fides est; si Arabibus Persisque credimus, idem ex arbore Santalina rubra prolicitur. Hos ita sentire persuasit communis lacrymae cum Santalo color, bonitatis nota, virtus, & demum patria, videlicet Cholomandela, (vulgo Cormandèl) Madagascar & Aethiopia, sive potiùs Aethiopiae ora illa, quae Sangibara vel Zangnebara inscribitur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
