Latin
OBSERVATIO VI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 555
Unproofread scanNot analysed yet
Haec involucra sive tubi, ut caudicis exteriorem superficiem ita &majorem ejus partem constituunt: nam iisdem remotis, ipsa prodit in conspectum pars intima medullaris, superficie nitidâ, coloris spadicei, substantiam obtinens laxam &fibratam, in vertice solidiorem, carnosam, edulem, saporis expertem, candidissimam. Frondibus gaudet, in caudice, pro articulorum numero, raris &inordinatis; in vertice densioribus, haud numerosis tamen: quorum exteriores, lege Palmarum, longiores sunt; interiores, velut successu temporis nascentes, breviores &imperfecti. Frondes, in orgyjae longitudinem extensae, utrinque pinnato foliorum ordine decorantur, imâ earum parte, quam scapum vocant, nudâ. Costa earum levis est, ex crassiori principio sensim tenuior, quadantenus compressa; summâ facie herbaceâ, aversâ pallidâ lutescente; utroque latere, ex quo folia prodeunt, carinato; spinis armatur breyibus, raris, in dorso uncis, &instar cornuum per paria junctis. Folia (quae vulgò pinnas appellant Botanici, cùm frondes illis foliorum nomine veniant) sunt arundinacea, coloris herbacei, cubitum longa, semiunciam lata, in longum apicem producta, tenuia, pendula, pronâ facie raris aculeis aspera; nervis donata tribus, in longitudinem decurrentibus, uno insigniori medio, ceteris tenuioribus, unde in plicas totidem inclinant, &mar cescendo quodammodo coëunt. Fructûs singulari naturae industriâ producuntur: racemis consiti in comâ, ex frondium axillis, in caudice verò palmari à frondibus inter vallo enatis. Racemi duobus loricantur adversis folliculis foliaceis, tenuibus, striatis, fuscis, in longissimum apicem acutè lanceatis: uno inferiori &magis externo, qui geminam spithamam longitudine, sesquiunciam latitudine excedit, &in convexo spinis pollicaribus, compressis, ad rectum angulum exporrectis asperatur; alterę vero Aa aa 2 vero superiori sive caudicem spectante, qui nudus est &brevior. Ipse Racemus dodrantalem obtinet longitudinem, ex paucis (4.