# Amoenitates exoticae 559

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/559

Longè haec famosissima est à templo seu diversorio simiarum, quas Brahmenum pietas assuefecit illuc quotidie ex sylvis confluere, ad capessendum prandium. Raram hîc loci (sit venia digressioni!) spectare curioso viatori licet simiarum pugnam, quam loci curatores in eorum gratiam exhibent, qui expendunt pro alendis bestiis eleemosynam. Nimirum, quando prandii tempus est, cum, oryzâ coctâ, baculus exponitur: hunc arripit, quae appellit omnium prima, ut ceteras à patinâ arceat: unde aliis fustem, aliis cibum occupantibus, confusum oritur certamen, quo jucundius nil desideraveris. Credit incolarum vulgus, simias hominum sylvestrium genus esse, sed quod loqui nolit, ne in mancipia capiantur à civibus. Sanè, pendent ibidem ex littoris arbore reliquiae quaedam crocodili, quem aliquando à simiis, plusquam humanâ astutiâ captum suspensumque fuisse narrant: Nam cùm iste pirata ex agmine simiarum proximam littori, fortasse ex fluvio bibentem, devorasset, ceteras bene gnaras, crocodilos subinde in praedae locum redire, convoluto à se corticeo laqueo & ex altâ arbore in aquam demisso, insidias fecisse, & mox obtorto collo feliciter illaqueasse hostem suum, & attracto fune suspendisse, socii sui vindices gloriosos. Curationem quòd attinet, ea popularibus palliata po-curanio. tiùs, quàm vera est: Usu enim receptum est, ope phlebotomi, è scroto vel singulis, vel interjectis, mensibus tumenti, serosum laticem educere; nullâ, in operatione, habitâ cautione aliâ, nisi ut imo lateris alterutrius loco lanceolae acies inferatur. Certum est, victûs ratione ad mentem medici accuratè institutâ, tum pharmacorum, quocunque modo intentioni servientium, pertinaci usu, serum in scroto imminui, vel tardiùs colligi; morbum vero illo coelo eradicari, nunquam observavimus, quicquid ego & alii rigore Mercurii tentaverimus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
