# Amoenitates exoticae 560

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/560

Toties igitur frustrati populares, scalpelli mucronem experiri malunt, omni incommodo & periculo expertem, quàm in eventum dubium tot diaetae legibus, tot medicorum praescriptis longum, & ipso morbo molestius, praestare obsequium. Verùm, curationem nihilominus tentant gentiles medici epithematibus ex speciebus vernaculis; quorum instar omnium & eximiae virtutis esse dicebantur, quae hîc latinè refero, ex liberali communicatione alicujus medici gymnosophistae, utinam non sophistae! Rec. Olei expressi Sesami; Ol. expres. sem. Ricini, à Clusio (perperam) Ol. cicini dicti; Butyri cocti aa ques. ; frige super ignem, frixoque inunge folia Ricini, pediculis priùs exuta & enervata, calida, prout ferri potest, scroto admovenda. Majoris efficaciae, ac in morbo inveterato demum prae pollentis, habetur sequens: Rec. Cinnabaris q. s.; seminis Coriandri, corticis arboris Möringa (Arbor alexipharmaca A. Cost. dictae) aa q. s. singula in antecessum supra lapidem pulverisata, subigantur in massam cum succo limonum: Hanc massam linteo exceptam scroto tumenti applica, removendam, quandocunque urere inceperit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
