Latin
OBSERVATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 568
Unproofread scanNot analysed yet
Anguis in magistri pugnum oculis defixus, motum illum, quocunque vergit, capite totoque corpore lepidè imitatur, ita ut caput, ad duarum spithamarum distantiam, (immotâ caudâ) huc atque illuc, a dextrâ ad sinistram vertat, &hôc ipso speciem quandam tripudii exhibeat, horae octavam partem durantis. Tanto enim temporis spatio vipera exerceri potest, antequam fatigetur, &erecti sitûs motûsque pertaesa effugiat. Ejus igitur lassitudinem fugamque ut antevertat circulator, maturè cantum abrumpit; quo ipso simul vipera humum demittit corpus, &saltare definit. Hoc ita praestito, stipem, seu mercedem, à patre-familias, sive circumstantibus, colligit, &viperam in ollam suam recondit. Quaeres jam: quid viperam faciat pugni motum imitari; an radiculae occulta qualitas, an verò anguium ductoris illa incantatio? Ab utroque junctim cogi, dicunt circumforanei: à radice quidem, ne laedat; à cantu, ut subsiliat. Proinde radiculas spectatori venales obtrudunt, nec quenquam facilè patiuntur salientem viperam propinquè acceuere, nisi emtâ particulâ munitum: nec enim integras exhibent, sed in particulas (ne noscatur) uncialis longitudinis divisas, quae sapore &externâ facie VeSalsaparillae similes, paulò tamen crassiores sunt. rùm, ne dementes adeo simus, qui credamus, ista omnia vel quicquam ad rem facere. Exploravi virtutem radiculae, &geminam particulam, aliquot obulis ab agyrtâ emtam, indignante venditore objeci viperae, peracto saltu humi cubanti: quae inde neutiquam commota est, ut loco cesserit, vel quicquam aversationis ostenderit. Cum cui de allio idem probavi, postulante ipso circulatore, ἄντιἀντιπαθεία egomet veriora, ipse non aliter persuasus, promiseram; sed nec ab hôc objecto territa est vipera. Et credo nil magis fraxinum &alias plantas valuisse, quas serpentes fugere docent Plinius &magiae naturalis scriptores. Cantu verò fascinari serpentes, ut tripudient, hôc seculo nemo, nisi stolidus, per suadetur. Non capiuntur cantu insecta, nec S. Scripturae locus apud Davidem id docere videtur.