# Amoenitates exoticae 568

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/568

Anguis in magistri pugnum oculis defixus, motum illum, quocunque vergit, capite totoque corpore lepidè imitatur, ita ut caput, ad duarum spithamarum distantiam, (immotâ caudâ) huc atque illuc, a dextrâ ad sinistram vertat, & hôc ipso speciem quandam tripudii exhibeat, horae octavam partem durantis. Tanto enim temporis spatio vipera exerceri potest, antequam fatigetur, & erecti sitûs motûsque pertaesa effugiat. Ejus igitur lassitudinem fugamque ut antevertat circulator, maturè cantum abrumpit; quo ipso simul vipera humum demittit corpus, & saltare definit. Hoc ita praestito, stipem, seu mercedem, à patre-familias, sive circumstantibus, colligit, & viperam in ollam suam recondit. Quaeres jam: quid viperam faciat pugni motum imitari; an radiculae occulta qualitas, an verò anguium ductoris illa incantatio? Ab utroque junctim cogi, dicunt circumforanei: à radice quidem, ne laedat; à cantu, ut subsiliat. Proinde radiculas spectatori venales obtrudunt, nec quenquam facilè patiuntur salientem viperam propinquè acceuere, nisi emtâ particulâ munitum: nec enim integras exhibent, sed in particulas (ne noscatur) uncialis longitudinis divisas, quae sapore & externâ facie VeSalsaparillae similes, paulò tamen crassiores sunt. rùm, ne dementes adeo simus, qui credamus, ista omnia vel quicquam ad rem facere. Exploravi virtutem radiculae, & geminam particulam, aliquot obulis ab agyrtâ emtam, indignante venditore objeci viperae, peracto saltu humi cubanti: quae inde neutiquam commota est, ut loco cesserit, vel quicquam aversationis ostenderit. Cum cui de allio idem probavi, postulante ipso circulatore, ἄντιἀντιπαθεία egomet veriora, ipse non aliter persuasus, promiseram; sed nec ab hôc objecto territa est vipera. Et credo nil magis fraxinum & alias plantas valuisse, quas serpentes fugere docent Plinius & magiae naturalis scriptores. Cantu verò fascinari serpentes, ut tripudient, hôc seculo nemo, nisi stolidus, per suadetur. Non capiuntur cantu insecta, nec S. Scripturae locus apud Davidem id docere videtur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
