Latin
OBSERVATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 571
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde, ut hanc salivam ex receptaculo eliciant, viperis priùs irritatis pannum, vel quidvis aliud porosum ac molle objiciunt: quod ipsum aliquoties mordicus à viperâ apprehensum, omnem è gingivis salivam imbibit. Alii cervicem priùs digitis apprehensam comprimunt, ut vindictae cupida virus dimittat; sic lacessito angui demum objiciunt, quod liquoris reliquias extergat. Hanc toxici emissionem circulatores quotidie, vel alternis diebus, instituunt; caventes tamen, (quod pro arcano habent) ne spolium perpessis recens gramen, vel quodvis herbaceum, pascere permittant, secus paucas intra horas venenum ex eo pabulo recuperaturis. De hujus veneni genio nihil dicam, cum jam ante de eo doctissimè disseruerit indefessus veritatis naturalium serurator Redus Tom. 2. Opusculorum Observ. de Viperis. Tantum unicam placet historiam subjicere, pro Clarissimi illius Itali sententiâ, contra Clarissimum pariter virum Charasum Gallum; quorum ille toxicum serpentis omne in salivâ, hic in vindice ideâ reposuit. Bataviae (quae in Indiâ metropolis est Hollandorum) cum anno 1689 aliquot menses degerem, ex militibus gregariis Germanus, qui Pharmaceuticae in patriâ studuerat, excubias tenebat die dominicâ, in illâ castri portâ, cui ab aquâ nomen est. Salutabam hominem ante concionem, quâ durante supervenerat juveni illi inopinata mors à viperâ, &ipsâ quidem mortuâ. Hanc à socio ante mediam horam, non proCe ec 2 procui ab eo loco occisam, tradi sibi in excubiis stanti cumrabat, exuviarum cupidus, quibus vaginam frameae suae indueret. Dentibus igitur apprehenso capite, cutem, prout anguillis solent, circa cervicem cultrô solvit, &solutam vix detrahere ceperat: cum linquens animo repente concidit, &nemine remediis opitulante (clausis sub concione portis) intra horae medium convulsus obiit.