# Amoenitates exoticae 572

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/572
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/572

Nullum mihi dubium est, seu linguae apicem, seu labia homini recens fuisse excoriata; quibus ori viperino, quod salivâ diffluebat, admotis, venenum, à venis capillaribus absorptum & ad vitalem arcem delatum, dira symptomata atque ipsam mortem concitavit. Norunt enim hâc terrâ omnes, attactam viperae salivam vulnusculo adhuc eruento, quàm exiguum illud sit, etiam acu punctum, mortem inferre posse; cum & intra corpus etiam copiosè assumpta nihil quicquam manducanti noceat; quod ipsum & de ceteris animalium venenis (scorpionum, phalangiorum, vesparum &c.) affirmare non dubitant; excipiunt tigridum mystaces, quas Indi, occisâ beluâ, perferre suis Regulis obstricti sunt, velut acerrimum interno usu venenum, & hactenus vulgo ignotum. At, quae in viperâ nostrâ nocendi intentio aut vindex idea fuerit, jam pridem mortuâ? Pluribus, quae addam, experimentis instruor, si pro Redianâ militari hîc locus esset. Vidi quoque gesticulatores pro lucrifaciendis nummis discurrentes cum serpentibus magnae molis, crassis, orgyjâ longioribus & ex humeris in terram propendentibus: qui inter cetera spectacula hos quoque serpentes producunt, quibus fauces violentis & panno obvolutis manibus effringunt; tum linteo superioris maxillae dentibus bis vel ter inserto, omnem humorem salivosum extergunt. Hôc factô, linguam, quàm longè possunt, extensam serpentis ori ingerunt; quam retrahentes, praedictorum dentium acie innocuè vulnerant, ita ut strias longas sanguineas referat, quas spectatoribus contemplandas ostendunt. Pigrum hoc & inconditum serpentis genus (glabrum erat, albidum, magnis nigricantibus maculis variegatum) parum veneni, plus roboris habere dicitur: nam ex eorum classe sunt, quos suâ linguâ Constringentes nuncupant: ita dictos; quia nescio quo astu occupata quadrupedia circumdare &, dum moriantur, constringere, suffocata demum deglutire dicuntur: an uros etiam, quod Cl. Cleyerus in Ephem. Germ. retulit, id nunquam comperi, vel à fide dignis audivi. Nugae sunt fabulantis vulgi; quemadmodum ea, quae narrantur de Ruk, tanti roboris & magnitudinis ave in Insulâ Madagascar, ut elephantum rapiat; quae tamen in ipsâ patriâ nec nomine nota est. Stolidi sunt, qui credunt talia, & impudentes, qui credi postulant!

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
