# Amoenitates exoticae 579

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/579

Si verò unicus saltem adfuerit, qui spontaneo lapsu venenum superesse indicet, oportet lacti recenti confestim immittatur; lac enim virus è poris extemplo eluit, ita ut in superficie spectabile supernatet, colore ex flavo coeruleoque variegatum: Sic veneno liberatus, & diligenter abstersus lapis, vulneri denuo admovendus est. Signum exhausti veneni statuunt, si Lapis non ampliùs decidat, sed manu detrahendus sit: superesse enim poros, veneno vacuos, qui saturari amplius non possint. De efficaciâ hujus lapidis, &, quae indies cum ipso instituuntur in Indiâ experimentis, multa dicenda, inquirenda, dubitanda venirent. Quicquid sit, spondent efficaciae veritatem, quotquot ex Hindostanis de Lapide quaesivi; & innumeros inveni, tum qui experimenta ipsos se fecisse, tum qui facta suis oculos vidisse mihi per Jovem Lapidem jurarunt; adeo, ut inter Indos de Viperini Lapidis virtute contra serpentis Cabelo morsum dubitare, execrabilis incredulitatis crimen sit. Ex multis unum placet inserere casum oppidò rarum, quem mihi de experimentis Viperinis, incidente discursu, dubitanti narravit, & tota testata est spectatrix familia Generosi Domini de Pavillon, qui domi suae acciderat, cùm in Choromandelo Gubernatoris provinciam gereret. Una ex servis domesticis à Cobra Cabelo pede morsa, ardentis simos plorabat dolores.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
