# Amoenitates exoticae 580

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/580
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/580

Productus illico & impositus Lapis Dd dd 2 Lapis est, quo decidente, cum nec Lapis praeterea allis, nec lac dulce in promptu esset, quod poros elueret, nutrix, in tam pernici malo anxia, Lapidi immulsit ex suis uberibus. Ex quo verò illi papilla confestim dolere, mox uber ejusdem lateris tumescere & inflammari, non sine vitae discrimine, in quo triduum versabatur, ab uberis duritie vix decem diebus liberata. Papillam autem habuerat aliquantillum ab alumni gingivâ excoriatam, adeoque reclusis venulis aptam, quae veneni inquinamenta reciperet, calenti lacte elicita. Quî autem conciliabimus cum Indorum experimentis tot facta in contrarium à celeberrimo Redo, citata in opusc. tom. 2? Negabunt. opinor, Patroni lapidis, Rediana experimenta locum habere ad valorem sui antidoti destruendum, utpote quae in brutis, non in homine, cum oleo tabaci, vel veneno heterogenei serpentis, non vipero Cabelo, tum sub coelo magis algidô, non sub aestuante Indico instituta sint. Relator ego nihil dijudico, saltem fateor ingenuè, penes me valorem lapidis semper mansisse in suspenso, dum quid erroris & fallaciae sublatere posset, propriis experimentis non exploraverim. Et licet tot lapidis praedicatoribus & experimentorum jactatoribus quid contradicerem non haberem, ausus tamen nunquam fui in sonticis casibus, plerumque inopinatò & cum pernici periculo incidentibus, beneficium Lapidis experiri; cùm non caperem, si tam velox est viperinum virus, ut esse omnes ajunt, quomodo illud retrahi ex massâ humorum possit per adhaesionem lapidis? si vero adeo pernix non est (ut ad minimum in plerisque morsibus expertus mihi videor, sed morâ quadam opus habet, antequam diffusum & resolutum in vulnere, absorberi omne à venulis capillaribus, & ad cerebrum ac vitalia viscera transferri possit; colligere licebit, terram sigillatam, spodium & cornu cervi usta ac similis generis alkalia, qui pariter adhaerent, idem quod ille Lapis praestare, & vulneri admota siquores contactos & cum iis venenum, in poros suos aequè posse recipere & imbibere.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
