# Amoenitates exoticae 585

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/585

Ex hoc enim Acus perpolitas ducunt illius regionis artifices; quae ad celebrandam in humano corpore puncturam, apprimè sunt idoneae, & tanto in pretio habitae, ut eas inter manuales gazas, amans thecarum gens, in sinu (ut solet rariora quaevis utensilia) reconditas circumgestet. Hujus utriusque remedii tam momentosa est administratio, ut pungendorum & urendorum locorum gnaritas singularem artem chirurgicam constituat, cujus magistri appellantur Tensasj, i. e. tangentes, puta exploratores locorum; nam in locorum delectu cardo totius negotii repositus est. Qui ipsam rem manu exercent, Faritatte audiunt, i. e. acupungentes, sive ex suâmet notitiâ, sive ad tangentis jussum id faciant. Acus autem, quae puncturam praestat, quia non sine periculo intra corpus adigitur, nisi & tenuissima sit, & ex praedicto metallo facta, eoque purissimo, omnis cupri experte & ductili, hinc, ne suâ mollitie operam eludat, singulari arte indurari debet; quam verò artem nec quisque callet, nec qui callet, acus tamen fabricare audet, nisi Imperatorio diplomate nactus licentiam. Duplicis structurae sunt: Prioris, quae ex utroque metallo promiscuè fiunt, non magnitudine quidem, sed quodammodo figurâ stylum exprimunt, quali apud nos pueri elementarii in indicandis, aut Indi in exarandis literis Ee ee utuntur; Longitudinem obtinent quatuor unciarum, tenuitatem mediocrem apice tenuissimo desinentem, manubrio instructae in modum cochleae circumflexo, quo torqueri possint. Pro reconditorio eis adjungitur malleo. lus, ita aptatus, ut utroque manubrii latere singulas acus recipiat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
