# Amoenitates exoticae 589

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/589
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/589

OBSERVATIO XII. Moxa, praestantissima Cauteriorum materia, Sinensibus Japonibusque multum usitata. sia, quousque ad nostros antipodes extimumve Orbis terminum extenditur, tribus dotata est HelicoAnibus. Arabum, Brahmenum & Sinensium: ex quibus scientiarum artiumque promanavit, quicquid est inter vasti Orientis populos. Hi verò, coelo, linguis, moribus, religione distincti populi, licet pro diverso, ex quo erudiuntur, Helicone, alia atque diversa foveant artis medicae (ceteras non attingo) principia, praecepta, materiam & medendi methodos, nihilominus tamen, cùm in morborum causas inquiritur, uno ore singuli ad tribunal subindè Flatus & Vapores provocant, ut tantùm non videantur cum Coò nostro Lib. d. flat. dolores & affectus quoscunque flatibus acceptos referre, quos asserunt nun quam tolli posse feliciùs, quàm Cauteriis, Igne actuali, ut loquimur, inurendis. Igne verò an ferri candentis? Equidem junctam Vulcani Martisque vim experiri in humanâ machinâ, saevitiam reputant, uti super vacaneam & inutilem, ita verò indignam rationali medico, cui urendo non alia debeat esse intentio, quàm ut impactam doloris materiam resolvat, vel inflatus jam resolutam excludat & in auras evocet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
