# Amoenitates exoticae 593

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/593

Novellam hanc Artemisiam Japones Futz, Plantam adultam atque perfectam Jamöggi appellant. Nam, quod obiter insero, sicut solenne est in utrâque natione, ut masculus quisque nomen suum mutet, tum provectior aetate, tum novam consecutus dignitatem; ita quoque plantarum appellationes, (ut res ceteras taceam) secundùm perfectionis gradum & usûs diversitatem, persaepe variant: quod ipsum rebus quidem distinctionem & lucem egregiam parit, memoriam verò maximè obruit. Praeparatio Moxae nullo artificio absolvitur: Tunduntur primùm impigro pistillo folia, ad mollitiem rudioris stupae; deinde utrâque manu agitantur & fricantur assiduè, ut priori contusione jam attritis decedant duriores fibrae, & recrementa membranacea: quibus excussis, remanet desiderata illa insignis teneritatis homogenea & purissima lanugo, quâ tenellam Regii nominis Artemisiam prae ceteris herbis ditare natura studuit. Non est hujus lanuginis exustio ullâ ex parte homini terribilis: nulla enim oculos incurrit ardentis elemen ti species, sed gratiosus stupae tantùm gliscentis halitus nares lacessit; nec dolor valde molestat, sicut ex ceteris cauteriis evenit, nisi fortè à conis illis, quos Japones Kawa biri, seu cutis scissores vocant, id est, à turundis primis tribus, eodem loco alternè deflagrantibus: à quorum similitudine, imposita sibi à novis Rectoribus onera obsequiosum vulgus per patientiam Kawa kiri nuncupat, eò Ff Ff quòd principio dura sint, alsuetis deinde vix molesta.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
