Latin
OBSERVATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 595
Unproofread scanNot analysed yet
Frangit hic ignis impacta periosteo Rhenani tartari spicula, ac in Schiatica ceterisque defluxionibus arthriticis stabulantem circa ossium cava lympham acrem dissipat, sed largiore stupâ &maturè satis illatus, priusquam flatu nimiùm expansas membranas ac musculos divulserit; hôc enim discidiô, lacerata vasa capillaria replent interstitia effusis humoribus &tragicos abscessus pariunt, nequaquam nisi ferri acie solvendos. Verùm enim verò, in calente coelo, non aequè feliciter in nostro, succedit caustica curatio. In illo corpus est magìs permeabile, fluidior est materia, pori sunt patentiores, laxiores musculi ac membranae. Adde, moxiburio dolores sedari quidem, minimè verò eradicari; sedari autem eo loco, quô, flagrante stupâ, spicula evocata sunt, vel ipsum periosteum crematum est, ne sentiat ampliùs, cùm aliis partibus dolores deinde redeant. Nunquam redituros promittunt Brahmenes, si post ustionem, ex praescripto eorum, omnis potus, fermentationis beneficio productus, (quales sunt vinum, cerevisia &inebriantes spiritus) simul atque omnis generis carnes, ex mensâ ad Anticyras relegentur. Haec enim novas suppeditare ajunt cruditates quae cum sanguinis motu ad crura prolapsae, in periosteo hospitium repetant. Bushosius igitur, Rev. Bataviensium Pastor, nimium quantum Moxam popularibus Europaeis commendavit, velut Podagrae infallibilem domitricem, vereor enim, ne in Germania plerorumque haec fiduciam fefellerit; De quo non injuriâ conquestus nuper est incly tus Gissensium Professor, Dn. D. Valentini, Collegii Curiosorum in Germania Adjunctus, in Epistolâ typis impressâ ad Cl. Cleverum, (me huic Cleyero praesente redditâ) doctissimâ illâ, ut sunt Clarissimi Viri omnia. In Epilepsiâ &chronicis quibusvis affectibus capitis, vicini nigritae magis, quàm ipsi Sinenses à moxâ solatium repetunt, totam suturam coronalem longâ &largâ stupâ exuFf Ff 2 exurentes, unde sanitas aliquando reparatur à Medicis desperata. De loco autem proprio, qui singulis in morbis, sive curandis, sive praecavendis, inuri debeat, multùm inter pyrosophicae chirurgiae doctores controvertitur; superstitiosè saepe &in vanum! Nam cùm unusquisque experientiâ, quod ait, suâ vel magistri fretus, loca alia atque alia indicet, exigua pars corporis remanet, quae non in eodem saepe affectu, collectis singulorum sententiis, inustioni pateat. A receptioribus tamen locis, quae ab antiquitate tradita novit ac rypis in tabellâ expressa possidet, rarenter vulgus digreditur.