# Amoenitates exoticae 596

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/596

Major occurrit vanitas in electione temporis, quô hanc vel illam corporis partem inurere, ab astris permissum vel vetitum esse, creditur. Omnem enim doctores ab ustione diem & horam respuunt, quâ partem alioqui salutariter in praesenti aliquo affectu inurendam, siderum spiritus, ut illi philosophantur, impraegnaverit: adeo, ut si quis singulorum interdictis morem gesserit, urendi tempus rarò inveniat. Cynosura in locali electione ea est, ut loca illa urantur, per quae commodissimè vel evocari vapores, vel revelli materia pec cans ab affectâ parte valeat: illa verò, ustores, sibi ad unguem nota ajunt ex antecessorum traditis: dum suae insuper experientiae fulcris gloriosè incedunt. Nullam ego corporis partem vidi Moxiburiis magis affligi quàm dorsum, utrinque prope spinam, ad lumbos usque. A carnifice excoriata jurares terga antipodum, & maximè Japonica, tot illa in utroque sexu stigmata referunt & profundas ulcerum cicatrices: sed quae, opinione gentis, nihil derogant pulchritudini. In proclivi namque est, praesertim Japonibus, nudare thoracem, etiam leve opus aggredientibus, demissis scilicet tunicis, quousque femori colligantur, ne eas, exsors induniorum natio, iudore contaminet: sic in utroque sexu publicum in conspectum cicatrices veniunt. VI. Ipsa ustio citra artificiosam ἐγχώρηοιν hôc modo instituitur. Stupae artemisialis portio exigua primoribus digitis rotatur in conum, cujus altitudo solet esse pene uncialis, latitudo baseos paulò minor. Conus loco amburendo imponitur, salivâ, si placet, sub basi illitus, quò adhaereat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
