# Amoenitates exoticae 597

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/597
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/597

Tum fastigio scintilla infertur, ope bacilli sive virgulae cujusdam ardentis tenuissimae, quam Japones Senko vocant. Illatus igniculus turundam brevi morâ depascit, subinde instaurandus incendio novae turundae in eôdem loco reponendae, donec intentioni suae vel artis praescripto satisfactum judicaverit is, qui ustionem dirigit, vel ipse perficit. Vocatur hoc genus Chirurgorum Tensasj, 1. e. tangentes, seu κατ ὄνομα, tactu penetrantes, quia locum stupae damnandum digitô investigant. Virgulae ardentes sunt illae ipsae, quibus accensis pagani Monachi idolis litant, simul ac in templis horas devotionis suae metiuntur, perinde, ut in castris moras excubiarum dividimus stupâ militari; parcè enim gliscunt & tardè depascuntur, sed odore, quem exspirant, fragrantissimo. Conficiuntur ex mucoso admodum cortice arboris Taab seu Taab no ki, i. e. Lauri Japonicae sylvestris, arborum, quas fert regio, vastissimae: huic cortici in pulverem contuso permiscentur lignum Agallochi, vel ejus resinosa & multò carissima particula Calambà k, &, pro elaboratoris cujusque placito, fragrantia quaevis alia, in pulverem pariter redacta. Mistura haec, additâ aquâ, in pulpam spissam redigitur, & manibus diu satis subacta, vasi inditur multis foraminibus rotundis perforato, & super posito pondere valido aggravatur: sic per foramina subtus pervadunt bacilFfff 3 bacilla, culmo avenaceo tenuiora, quae asserculo subinde excipiuntur, in umbrâ exsiccanda.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
