Latin
OBSERVATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 599
Unproofread scanNot analysed yet
Ustulandus humi consideat, reflexis in crucem pedibus admotisque palmis ad utriusque lateris malam; nam hic positus musculos &interstitia explicat, &nativo situi embryonis maximè respondet. Cruribus urendus sedeat in subsellio, pedibus demissis &aquae calidae immersis; quoniam exhalationes, partibus à caloris fonte remotioribus, arte promovendae sunt. Illi, qui sunt imbecillis naturae, singulis in locis tantùm tribus cauteriis urendi sunt; robustiores verò stupis decem, viginti &pluribus, pro conditione mali. An turundas plures diversis locis simul, an alternè oporteat incendere, id nullâ artis regulâ, sed solâ tolerantia patientis, &ustoris otiô definitur. Postridiè à celebratâ ustione ac diebus proximis operator stigmata inspiciat: quae ni suppuraverint, sed sicca appareant, ma lum id judicet, &debilis naturae indicium: Hoc casu, impositis coepis contusis suppurationem promoveat. Haec passim ex orali communicatione artis pyrotechnicae chirurgorum. Regulas urendi speciales exhibent Tabulae Sinico-saponicae, typis impressae, quarum hîc unam subjungo, à me, quantum indoles rythmorum &Philosophiae Sinicae patitur, latinè redditam: adjunctis Iconibus, in quibus ustulanda singulis in morbis loca indigitantur &propriis designantur nominibus. Prostant venales, cùm apud librarios, tum apud circumforaneos medicos, qui eas in viis publicis &nundinis decantant, ut Chirurgiae hujus ignaros invitent ad emendam parvo pretio chartam, quae prolixae artis praecepta compendiô doceat. Typo cursorio textus proponitur, communi &in parenthesi, qualiscunque explicatio mea Kju q Iju sju Kagami, L. e. Urendorum locorum Speculum.