# Amoenitates exoticae 599

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/599
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/599

Ustulandus humi consideat, reflexis in crucem pedibus admotisque palmis ad utriusque lateris malam; nam hic positus musculos & interstitia explicat, & nativo situi embryonis maximè respondet. Cruribus urendus sedeat in subsellio, pedibus demissis & aquae calidae immersis; quoniam exhalationes, partibus à caloris fonte remotioribus, arte promovendae sunt. Illi, qui sunt imbecillis naturae, singulis in locis tantùm tribus cauteriis urendi sunt; robustiores verò stupis decem, viginti & pluribus, pro conditione mali. An turundas plures diversis locis simul, an alternè oporteat incendere, id nullâ artis regulâ, sed solâ tolerantia patientis, & ustoris otiô definitur. Postridiè à celebratâ ustione ac diebus proximis operator stigmata inspiciat: quae ni suppuraverint, sed sicca appareant, ma lum id judicet, & debilis naturae indicium: Hoc casu, impositis coepis contusis suppurationem promoveat. Haec passim ex orali communicatione artis pyrotechnicae chirurgorum. Regulas urendi speciales exhibent Tabulae Sinico-saponicae, typis impressae, quarum hîc unam subjungo, à me, quantum indoles rythmorum & Philosophiae Sinicae patitur, latinè redditam: adjunctis Iconibus, in quibus ustulanda singulis in morbis loca indigitantur & propriis designantur nominibus. Prostant venales, cùm apud librarios, tum apud circumforaneos medicos, qui eas in viis publicis & nundinis decantant, ut Chirurgiae hujus ignaros invitent ad emendam parvo pretio chartam, quae prolixae artis praecepta compendiô doceat. Typo cursorio textus proponitur, communi & in parenthesi, qualiscunque explicatio mea Kju q Iju sju Kagami, L. e. Urendorum locorum Speculum.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
