Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 6
Unproofread scanNot analysed yet
mo damnatori mille vivat &valeat! sub ferali strepitu acclamaverint. Magnitudinem testantur Tituli: Hos pene divinos Principi auctoritas sua ac submissio gentis peperit. Palmarium appello C Waalì Naamèt, qui significat Vicarium Gratiae, id est, Locumtenentem DEI &Mahhammedis absolutum, pro dispensandis (humano generi) bonis &fortunis; eo enim in coronationis actu insignitur ab Archimystâ, eodemque Rex se ipsum appellando, in sermone &diplomatibus utitur. Stylus Curiae Regem turgidè appellat οὑῷ oLε Aalèmpennah, &ὀὑε 8 Dsjehuun penaah, id est, asylum, umbram &refugium terrarum Orbis; vel insolentiùs με ὑLανG Padisjab Aalèm, id est, Imperatorem totius mundi, cujus imperium alto fastu sibi arrogat; quomodo de Domitiano suo Statius: En hic est Deus! hunc jubet beatis Pro se Jupiter imperare terris! De cujus verò tanti elogiijure, utrum Indorum Imperatori, qui illud inde à Timuris (Tamerlani) aevo usurpavit, an Sophorum Principi competat? gravi &hactenus indecisa lite, inter utramque gentem, contenditur. Si tamen dicendum, quod res est: omnis pro Serenissimo nostro ratio militat, velut oriundo ex sanguine Mortusae Aali. Huic enim suo genero successionem ac jus haereditarium in terrarum orbem, minimè Timurianae stirpi, designaverat Mabhammedes; ipse, si Diis placet, ex decreto coelesti orbis universi Dominus.